- OPPIGNORARE Creditoribus arma
- OPPIGNORARE Creditoribus armaaratrum, aliaque operi faciundo, non licebat veter. Graeciae Legislatorum instituto, apud Diodor. Sic. l. 1. cum tamen ipsos, qui iis uti debebant, permitterent nectendos, usque ad Solonis tempora, ut vidimus supra voce Nexi. Agri vero et domicilia, aere alienô obstricta et Danistis oppignorata, a Creditoribus ὅροις signabantur: quâ voce indigitabant Attici tabellas aedibus et praediis affixas, indicantes ea Creditori esse oppignorata, Harpocration voce Ο῞ρος. Ο῞ρους ἐφεςτάναι χωρίων, λίθος δ᾿ ἦν ἢ ςτήλη τις, δηλοῦσα ώς ἔςτιν ὑποχρέων τὸ χωρίον, Titulos aut tabellas agris apponere: erat autem lapis aut columna quaedam, indicans locum esse Creditori obligatum, Iul. Pollux l. 3. c. 9. Vide etiam Etymologicum M. in Ο῞ρος, et supra ubi de Lege Σεισαχθείας, in Oneris Excussio, alibique passim, item infra voce Pignora.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.